ARMONIA

Post N° 28


      Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsaest dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,cepit amor Solem: Solis referemus amores.primus adulterium Veneris cum Marte putaturhic vidisse deus; videt hic deus omnia primus.indoluit facto Iunonigenaeque maritofurta tori furtique locum monstravit, at illiet mens et quod opus fabrilis dextra tenebat excidit: extemplo graciles ex aere catenasretiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,elimat. non illud opus tenuissima vincantstamina, non summo quae pendet aranea tigno;utque levis tactus momentaque parva sequantur, efficit et lecto circumdata collocat arte.ut venere torum coniunx et adulter in unum,arte viri vinclisque nova ratione paratisin mediis ambo deprensi amplexibus haerent.Lemnius extemplo valvas patefecit eburnasinmisitque deos; illi iacuere ligatiturpiter, atque aliquis de dis non tristibus optatsic fieri turpis; superi risere, diuquehaec fuit in toto notissima fabula caelo.