ventusblog

de pravitate senensium


Fuit gens tam vana tam stulta tam ridicula quam senenses? non franca, non anglica, non hispanica gens sicut ista parvissima atque pravissima civitas est. Digna filia Romae, sed Romae Catilinae. Lupa habet in vexillo, sed non lupa Romoli Remique lupa tamen Dantis, fera edax omnium bonorum alienum. Universitas studiorum sua aestimat non Italiae, nulla res est Italicis tribuenda, omnia voracissima lupa manducat atque devorat. Ut esset aes alienum putat aes italorum, praeda belli, spolia inimicorum. Non cives sunt senenses contra italicos sed praedones. Dic Civitas pravissima ubi sunt tributa italorum quae utenda erat in salute publica, in universitate studiorum, dic, si fas est dicere, praedonibus receptacolum eorum. Non in re publica bene ordinata vivis, sed festines ad latrocinium rei publicae nostrae. Gens pravissima quid de siciliae mafia argutaris? Non pudet tibi garrire ad alios mala tua? Quid sunt in civitate tua Italiae leges? Flatus vocis! Ego sum senensis et pudet mihi inverecondia atque mala tua. Non mater noverca bonis senensibus es. Etiam latrones tui sunt praeponendi civibus tuis. Ghinus homo honestissum fuit pro argentaribus tuis!De Berluscone male dicis? De Monte pascorum ut posses bene dicere? Palium, palium in bucca habes omnes dies, sed Palium exemplum nequissimum omnium morum tuorum!